M. Chassanite et ses élèves latinistes de Bretagne.











lundi 29 décembre 2014

Discipuli 5A et 5B histriones sunt



Voici les premières images du travail des latinistes de 5ème : Anouk, Bastien, Bérénice, Céleste, Gwladys, Justine, Lucas, Lucille, Mattéo, Maxime, Nathanaël, Pierre, Romane, Titouan,  Théo.   

Aule, ede intritam tuam !

Pater : Aule ! Ede intritam tuam. Undecima hora vespertina, dormire debes !
Aulus : Minime ! Intritam non edam! (flere incipit)
Pater : Si intritam non edes, tibi colapha dabo.
Aulus : Nefas est ! Semper mihi fastidosas epulas das. (vehementius flet)
Vicinorum chorus : Liberorum carnifex !
Pater  (cedens paulum) : Quid hercle tibi dulce est ?
Aulus  (subito) : Libenter pernam edo.
Pater : Ridiculum !  Nulla est perna in armatorio frigidario et porcinarii taberna clausa est !
Aulus : Qualem vitam ago ! Nemo me amat !
 Vicinorum chorus : Pater indigne !
Pater : Bene, bene, eo in porcinariam. (Descendit gradus. Post nonnullas minutas redit). Nunc oportet te edas et cubitum eas.
Aulus  (odiosus) : Volo te mecum edere, quia fortasse me veneno necare vis ! (vociferat)
Pater : Num insanus es ? Errorem tuum demonstrabo. (Difficulter mediam partem pernae edit)
Aulus  (vociferat): Partem quam cupiebam  pater edit !











Insanos !

Paulus : Horti cultor, specta : canem brevibus cruribus !
Petrus : Scio. Canes terram pratervolant, mox pluet.
Paulus : Hortulane, quid super fraga spargis ?
Petrus : Ea stercore sterno.
Paulus : Ergo, sine dubio ullo insanus sum. Nam ea saccharo spersa edo.

Paulus : Scisne quid intersit inter : birotam, sciurum, familiam ?
Petrus : Omnino nescio ! Invenire non possum !
Paulus : Hoc tamen est facile : pone sciurum et birotam sub arbore, et exspecta …
Petrus : Non intellego. Quid dicere vis ?
Paulus : Qui primus ascendit in arborem, is est sciurus !
Petrus : Bene ! Callidus es ! Nunc intellego quid interest inter birotam et sciurum. Sed quid de familia ?
Paulus : Mea familia valet. Tibi gratias ago.

Hae duae fabellae e Latina lingua  sine Molestia adaptatae. 










Aucun commentaire:

Enregistrer un commentaire