jeudi 5 juillet 2012

De latinitate in Sina moderna



Apud Pechinensem Universitatem, quidam Italicus magister (nomine Michael Ferrerus) linguam latinam docet et sedi studiorum latinitatis praeest, cui “Latinitas Sinica” nomen est. Etiam in Universitate Pontificia Salesiana nonnulli discipuli sinici lingua latina erudiuntur. Qua re fit ut nonnulli sinici linguam latinam discere velint? Sunt qui humanitatem latinam esplorare, qui ditioribus atque maioris pretii studiis se tradere, qui in studiis diversis ac ceteris se exercere cupiunt. 
Scripsit Dominicus Caveosanus  in « Ephemeris  » .


Aucun commentaire:

Enregistrer un commentaire